Publicidade

Êxodo 40

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones6 et ante illud altare holocausti7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur10 altare holocausti et omnia vasa eius11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas35 si pendebat desuper manebant in eodem loco36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2 " Mense pri mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus,3 et pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo;4 et, illata mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Velum in introitu habitaculi pones,6 et ante tabernaculum conventus altare holocausti,7 et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua.8 Circumdabisque atrium tentoriis et pones velum in porta eius.9 Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum.10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum.11 Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud.12 Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua13 indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur;14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis15 et unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum ".16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic fecit.17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum.18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas19 et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper.21 Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.22 Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e regione mensae in parte australi,25 locatis per ordinem lucernis, sicut praeceperat Dominus Moysi.26 Posuit et altare aureum in tabernaculo conventus coram propitiatorio27 et adolevit super eo incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi.28 Posuit et velum in introitu habitaculi29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi, tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut Dominus imperaverat Moysi.30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua;31 laveruntque Moyses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes,32 cum ingrederentur tabernaculum conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.33 Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius velo. Sic complevit opus.34 Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum.35 Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum.36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis;37 si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones suas." "

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue