1 respondens Moses ait non credent mihi neque audient vocem meam sed dicent non apparuit tibi Dominus

2 dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua respondit virga

3 ait proice eam in terram proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses

4 dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius extendit et tenuit versaque est in virgam

5 ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob

6 dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis

7 retrahe ait manum in sinum tuum retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae

8 si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris credent verbo signi sequentis

9 quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam sume aquam fluminis et effunde eam super aridam et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem

10 ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum

11 dixit Dominus ad eum quis fecit os hominis aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum nonne ego

12 perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris

13 at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es

14 iratus Dominus in Mosen ait Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde

15 loquere ad eum et pone verba mea in ore eius ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis

16 ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent

17 virgam quoque hanc sume in manu tua in qua facturus es signa

18 abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum ut videam si adhuc vivunt cui ait Iethro vade in pace

19 dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian vade revertere in Aegyptum mortui sunt omnes qui quaerebant animam tuam

20 tulit Moses uxorem et filios suos et inposuit eos super asinum reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua

21 dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone ego indurabo cor eius et non dimittet populum

22 dicesque ad eum haec dicit Dominus filius meus primogenitus meus Israhel

23 dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi et noluisti dimittere eum ecce ego interficiam filium tuum primogenitum

24 cumque esset in itinere in diversorio occurrit ei Dominus et volebat occidere eum

25 tulit ilico Seffora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es

26 et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem

27 dixit autem Dominus ad Aaron vade in occursum Mosi in deserto qui perrexit ei obviam in montem Dei et osculatus est eum

28 narravitque Moses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum et signa quae mandaverat

29 veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel

30 locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen et fecit signa coram populo

31 et credidit populus audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel et quod respexisset adflictionem eorum et proni adoraverunt

1 Respondens Moyses ait: " Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ".

2 Dixit ergo ad eum: " Quid est quod tenes in manu tua? ". Respondit: " Virga ".

3 Dixitque Dominus: " Proice eam in terram! ". Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses.

4 Dixitque Dominus: " Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ". Extendit et tenuit, versaque est in virgam.

5 " Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ".

6 Dixitque Dominus rursum: " Mitte manum tuam in sinum tuum! ". Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.

7 " Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ". Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.

8 " Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.

9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ".

10 Ait Moyses: " Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ".

11 Dixit Dominus ad eum: " Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego?

12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ".

13 At ille: " Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ".

14 Iratus Dominus in Moysen ait: " Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde.

15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis.

16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus.

17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ".

18 Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: " Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ". Cui ait Iethro: " Vade in pace ".

19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: " Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ".

20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua.

21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: " Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum.

22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.

23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ".

24 Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum.

25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: " Sponsus sanguinum tu mihi es ".

26 Et dimisit eum, postquam dixerat: " Sponsus sanguinum ", ob circumcisionem.

27 Dixit autem Dominus ad Aaron: " Vade in occursum Moysi in desertum ". Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum.

28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat.

29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel.

30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo.

31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.