1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones22 locutusque est Dominus ad Mosen23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum4 et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.5 Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;8 et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.10 Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino ".11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:12 " Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino.14 Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;15 dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.16 Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum ".17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:18 " Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.20 Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones ".22 Locutusque est Dominus ad Moysen23 dicens: " Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.26 Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti27 mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis28 et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.30 Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.31 Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.33 Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo ".34 Dixitque Dominus ad Moysen: " Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.35 Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.36 Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.37 Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;38 homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ".