1 videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moses congregatus adversus Aaron ait surge fac nobis deos qui nos praecedant Mosi enim huic viro qui nos eduxit de terra Aegypti ignoramus quid acciderit

2 dixitque ad eos Aaron tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et adferte ad me

3 fecit populus quae iusserat deferens inaures ad Aaron

4 quas cum ille accepisset formavit opere fusorio et fecit ex eis vitulum conflatilem dixeruntque hii sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

5 quod cum vidisset Aaron aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens cras sollemnitas Domini est

6 surgentesque mane obtulerunt holocausta et hostias pacificas et sedit populus comedere ac bibere et surrexerunt ludere

7 locutus est autem Dominus ad Mosen vade descende peccavit populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti

8 recesserunt cito de via quam ostendisti eis feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt isti sunt dii tui Israhel qui te eduxerunt de terra Aegypti

9 rursumque ait Dominus ad Mosen cerno quod populus iste durae cervicis sit

10 dimitte me ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam

11 Moses autem orabat Dominum Deum suum dicens cur Domine irascitur furor tuus contra populum tuum quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta

12 ne quaeso dicant Aegyptii callide eduxit eos ut interficeret in montibus et deleret e terra quiescat ira tua et esto placabilis super nequitia populi tui

13 recordare Abraham Isaac et Israhel servorum tuorum quibus iurasti per temet ipsum dicens multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli et universam terram hanc de qua locutus sum dabo semini vestro et possidebitis eam semper

14 placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum

15 et reversus est Moses de monte portans duas tabulas testimonii manu scriptas ex utraque parte

16 et factas opere Dei scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis

17 audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Mosen ululatus pugnae auditur in castris

18 qui respondit non est clamor adhortantium ad pugnam neque vociferatio conpellentium ad fugam sed vocem cantantium ego audio

19 cumque adpropinquasset ad castra vidit vitulum et choros iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis

20 arripiensque vitulum quem fecerant conbusit et contrivit usque ad pulverem quem sparsit in aqua et dedit ex eo potum filiis Israhel

21 dixitque ad Aaron quid tibi fecit hic populus ut induceres super eum peccatum maximum

22 cui ille respondit ne indignetur dominus meus tu enim nosti populum istum quod pronus sit ad malum

23 dixerunt mihi fac nobis deos qui praecedant nos huic enim Mosi qui nos eduxit de terra Aegypti nescimus quid acciderit

24 quibus ego dixi quis vestrum habet aurum tulerunt et dederunt mihi et proieci illud in ignem egressusque est hic vitulus

25 videns ergo Moses populum quod esset nudatus spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis et inter hostes nudum constituerat

26 et stans in porta castrorum ait si quis est Domini iungatur mihi congregatique sunt ad eum omnes filii Levi

27 quibus ait haec dicit Dominus Deus Israhel ponat vir gladium super femur suum ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum

28 fecerunt filii Levi iuxta sermonem Mosi cecideruntque in die illo quasi tria milia hominum

29 et ait Moses consecrastis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et fratre suo ut detur vobis benedictio

30 facto autem die altero locutus est Moses ad populum peccastis peccatum maximum ascendam ad Dominum si quo modo eum quivero deprecari pro scelere vestro

31 reversusque ad Dominum ait obsecro peccavit populus iste peccatum magnum feceruntque sibi deos aureos aut dimitte eis hanc noxam

32 aut si non facis dele me de libro tuo quem scripsisti

33 cui respondit Dominus qui peccaverit mihi delebo eum de libro meo

34 tu autem vade et duc populum istum quo locutus sum tibi angelus meus praecedet te ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum

35 percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli quem fecit Aaron

1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus ad Aaron dixit: " Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit ".

2 Dixitque ad eos Aaron: " Tollite inaures aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad me ".

3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad Aaron.

4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: " Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti! ".

5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: " Cras sollemnitas Domini est ".

6 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.

7 Locutus est autem Dominus ad Moysen: " Vade, descende; peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.

8 Recesserunt cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ".

9 Rursumque ait Dominus ad Moysen: " Cerno quod populus iste durae cervicis sit;

10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in gentem magnam ".

11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: " Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta?

12 Ne, quaeso, dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.

13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum, quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper" ".

14 Placatusque est Dominus, ne faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum.

15 Et reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua scriptas ex utraque parte

16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.

17 Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: " Ululatus pugnae auditur in castris ".

18 Qui respondit:" Non est clamor vincentiumneque clamor fugientium,sed clamorem cantantiumego audio ".

19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis.

20 Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel.

21 Dixitque ad Aaron: " Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? ".

22 Cui ille respondit: " Ne indignetur dominus meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum.

23 Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit".

24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci illud in ignem; egressusque est hic vitulus ".

25 Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.

26 Et stans in porta castrorum ait: " Si quis est Domini, iungatur mihi! ". Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.

27 Quibus ait: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum ".

28 Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de populo in die illa quasi tria milia hominum.

29 Et ait Moyses: " Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre suo, ut detur vobis benedictio ".

30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: " Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum, si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ".

31 Reversusque ad Dominum ait: " Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam

32 aut, si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ".

33 Cui respondit Dominus: " Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo.

34 Tu autem vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ".

35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.