31 inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam

32 alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est

33 detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est

31 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: " Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ".

32 Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: " Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, procerae staturae est;

33 ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustae videbamur ".