1 Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2 [Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3 Quia donec superest halitus in me,et spiritus Dei in naribus meis,

4 non loquentur labia mea iniquitatem,nec lingua mea meditabitur mendacium.

5 Absit a me ut justos vos esse judicem :donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6 Justificationem meam, quam cpi tenere, non deseram :neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus,et adversarius meus quasi iniquus.

8 Qu est enim spes hypocrit, si avare rapiat,et non liberet Deus animam ejus ?

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,cum venerit super eum angustia ?

10 aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ?

11 Docebo vos per manum Dei qu Omnipotens habeat,nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?

13 Hc est pars hominis impii apud Deum,et hreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et vidu illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum prparaverit vestimenta :

17 prparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.

18 dificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas,et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]