1 Igitur Eliu hc rursum locutus est :

2 [Numquid qua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?

3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?

4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.

5 Suspice clum, et intuere :et contemplare thera quod altior te sit.

6 Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicat fuerint iniquitates tu, quid facies contra eum ?

7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?

8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua :et filium hominis adjuvabit justitia tua.

9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt,et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.

10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me,qui dedit carmina in nocte ;

11 qui docet nos super jumenta terr,et super volucres cli erudit nos ?

12 Ibi clamabunt, et non exaudiet,propter superbiam malorum.

13 Non ergo frustra audiet Deus,et Omnipotens causas singulorum intuebitur.

14 Etiam cum dixeris : Non considerat :judicare coram illo, et expecta eum.

15 Nunc enim non infert furorem suum,nec ulciscitur scelus valde.

16 Ergo Job frustra aperit os suum,et absque scientia verba multiplicat.]