10 Dominus quoque conversus est ad pnitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia qucumque fuerant Job, duplicia.
11 Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et univers sorores su, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
12 Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asin.
13 Et fuerunt ei septem filii, et tres fili.
14 Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secund Cassiam, et nomen terti Cornustibii.
15 Non sunt autem invent mulieres specios sicut fili Job in universa terra : deditque eis pater suus hreditatem inter fratres earum.
16 Vixit autem Job post hc centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum.