10 [Mulierem fortem quis inveniet ?procul et de ultimis finibus pretium ejus.11 Confidit in ea cor viri sui,et spoliis non indigebit.12 Reddet ei bonum, et non malum,omnibus diebus vit su.13 Qusivit lanam et linum,et operata est consilia manuum suarum.14 Facta est quasi navis institoris,de longe portans panem suum.15 Et de nocte surrexit,deditque prdam domesticis suis,et cibaria ancillis suis.16 Consideravit agrum, et emit eum ;de fructu manuum suarum plantavit vineam.17 Accinxit fortitudine lumbos suos,et roboravit brachium suum.18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;non extinguetur in nocte lucerna ejus.19 Manum suam misit ad fortia,et digiti ejus apprehenderunt fusum.20 Manum suam aperuit inopi,et palmas suas extendit ad pauperem.21 Non timebit domui su a frigoribus nivis ;omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.22 Stragulatam vestem fecit sibi ;byssus et purpura indumentum ejus.23 Nobilis in portis vir ejus,quando sederit cum senatoribus terr.24 Sindonem fecit, et vendidit,et cingulum tradidit Chanano.25 Fortitudo et decor indumentum ejus,et ridebit in die novissimo.26 Os suum aperuit sapienti,et lex clementi in lingua ejus.27 Consideravit semitas domus su,et panem otiosa non comedit.28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prdicaverunt ;vir ejus, et laudavit eam.29 Mult fili congregaverunt divitias ;tu supergressa es universas.30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo :mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.31 Date ei de fructu manuum suarum,et laudent eam in portis opera ejus.]
Publicidade
Provérbios 31
Veja também
Publicidade