1 Verba Ecclesiast, filii David, regis Jerusalem.

2 [Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ;vanitas vanitatum, et omnia vanitas.

3 Quid habet amplius homode universo labore suo quo laborat sub sole ?]

4 [Generatio prterit, et generatio advenit ;terra autem in ternum stat.

5 Oritur sol et occidit,et ad locum suum revertitur ;ibique renascens,

6 gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem.Lustrans universa in circuitu pergit spiritus,et in circulos suos revertitur.

7 Omnia flumina intrant in mare,et mare non redundat ;ad locum unde exeunt fluminarevertuntur ut iterum fluant.

8 Cunct res difficiles ;non potest eas homo explicare sermone.Non saturatur oculus visu,nec auris auditu impletur.

9 Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est.Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.

10 Nihil sub sole novum,nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est :jam enim prcessit in sculis qu fuerunt ante nos.

11 Non est priorum memoria ;sed nec eorum quidem qu postea futura sunterit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]

12 [Ego Ecclesiastes fui rex Isral in Jerusalem ;

13 et proposui in animo meo qurere et investigare sapienterde omnibus qu fiunt sub sole.Hanc occupationem pessimamdedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.

14 Vidi cuncta qu fiunt sub sole,et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.

15 Perversi difficile corriguntur,et stultorum infinitus est numerus.

16 Locutus sum in corde meo, dicens :Ecce magnus effectus sum, et prcessi omnes sapientiaqui fuerunt ante me in Jerusalem ;et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.

17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam,erroresque et stultitiam ;et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :

18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ;et qui addit scientiam, addit et laborem.]