1 [Est et aliud malum quod vidi sub sole,et quidem frequens apud homines :

2 vir cui dedit Deus divitias,et substantiam, et honorem,et nihil deest anim su ex omnibus qu desiderat ;nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo,sed homo extraneus vorabit illud :hoc vanitas et miseria magna est.

3 Si genuerit quispiam centum liberos,et vixerit multos annos,et plures dies tatis habuerit,et anima illius non utatur bonis substanti su,sepulturaque careat :de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.

4 Frustra enim venit,et pergit ad tenebras,et oblivione delebitur nomen ejus.

5 Non vidit solem,neque cognovit distantiam boni et mali.

6 Etiam si duobus millibus annis vixerit,et non fuerit perfruitus bonis,nonne ad unum locum properant omnia ?

7 Omnis labor hominis in ore ejus ;sed anima ejus non implebitur.

8 Quid habet amplius sapiens a stulto ?et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?

9 Melius est videre quod cupias,quam desiderare quod nescias.Sed et hoc vanitas est, et prsumptio spiritus.

10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ;et scitur quod homo sit,et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.

11 Verba sunt plurima,multamque in disputando habentia vanitatem.]