1 [Verti me ad alia, et vidi calumniasqu sub sole geruntur,et lacrimas innocentium,et neminem consolatorem,nec posse resistere eorum violenti,cunctorum auxilio destitutos,

2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;

3 et feliciorem utroque judicaviqui necdum natus est,nec vidit mala qu sub sole fiunt.

4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum,et industrias animadverti patere invidi proximi ;et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.

5 Stultus complicat manus suas,et comedit carnes suas, dicens :

6 Melior est pugillus cum requie,quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.

7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.

8 Unus est, et secundum non habet,non filium, non fratrem,et tamen laborare non cessat,nec satiantur oculi ejus divitiis ;nec recogitat, dicens :Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ?In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]

9 [Melius est ergo duos esse simul quam unum ;habent enim emolumentum societatis su.

10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur.V soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.

11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ;unus quomodo calefiet ?

12 Et si quispiam prvaluerit contra unum,duo resistunt ei ;funiculus triplex difficile rumpitur.

13 Melior est puer pauper et sapiens,rege sene et stulto,qui nescit prvidere in posterum.

14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ;et alius, natus in regno, inopia consumatur.

15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub solecum adolescente secundo, qui consurget pro eo.

16 Infinitus numerus est populiomnium qui fuerunt ante eum,et qui postea futuri sunt non ltabuntur in eo ;sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]

17 [Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei,et appropinqua ut audias.Multo enim melior est obedientia quam stultorum victim,qui nesciunt quid faciunt mali.]