7 Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: " Dormi mecum ".

8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: " Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua,

9 nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum? ".

10 Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum.

11 Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret;

12 illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: " Dormi mecum ". Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.