Publicidade

Isaías 12

1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine,quoniam cum iratus eras mihi,conversus est furor tuus, et consolatus es me.2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius,notas facite in populis adinventiones eius;mementote quoniam excelsum est nomen eius.5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;notum sit hoc in universa terra.6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".

Veja também

Publicidade