Isaías 43

1 Et nunc haec dicit Dominus,qui creavit te, Iacob, et formavit te, Israel: Noli timere, quia redemi teet vocavi te nomine tuo; meus es tu.

2 Cum transieris per aquas, tecum ero,et flumina non operient te;cum ambulaveris in igne, non combureris,et flamma non ardebit in te,

3 quia ego Dominus Deus tuus,Sanctus Israel, salvator tuus:dedi propitiationem tuam Aegyptum,Aethiopiam et Saba pro te.

4 Quoniam pretiosus factus es in oculis meiset gloriosus, ego diligo teet dabo homines pro teet populos pro anima tua.

5 Noli timere, quoniam ego tecum sum:ab oriente adducam semen tuumet ab occidente congregabo te.

6 Dicam aquiloni: "Da"et austro: "Noli prohibere;affer filios meos de longinquoet filias meas ab extremis terrae.

7 Omnem, qui vocatur nomine meo,in gloriam meam creavi eum,formavi eum et feci eum".

8 Educ foras populum caecum, et oculos habentem,surdos, et aures eis sunt.

9 Omnes gentes congregentur simul,et colligantur nationes:quis in eis annuntiabit istudet priora audire nos faciet?Dent testes suos et iustificenturet audiant et dicant: "Vere".

10 Vos testes mei, dicit Dominus,et servus meus, quem elegi,ut sciatis et credatis mihiet intellegatis quia ego ipse sum;ante me non est formatus Deuset post me non erit.

11 Ego, ego sum Dominus,et non est absque me salvator.

12 Ego, annuntiavi et salvavi;auditum feci, et non fuit in vobis alienus;et vos testes mei, dicit Dominus,et ego Deus,

13 iam ab initio ego ipse.Et non est qui de manu mea eruat; operabor, et quis avertet illud? ".

14 Haec dicit Dominus, redemptor vester,Sanctus Israel: Propter vos misi in Babylonemet detraxi fugitivos universoset Chaldaeos in navibus suis gloriantes.

15 Ego Dominus, Sanctus vester,creans Israel, rex vester ".

16 Haec dicit Dominus,qui dedit in mari viamet in aquis torrentibus semitam;

17 qui eduxit quadrigam et equum,agmen et robustum;simul iacuerunt nec resurgent,contriti sunt quasi linum et exstincti sunt.

18 " Ne memineritis priorumet antiqua ne intueamini:

19 ecce ego facio nova,et nunc orientur: nonne cognoscitis ea?Utique ponam in deserto viamet in invio flumina.

20 Glorificabit me bestia agri,dracones et struthiones,quia dedi in deserto aquas,flumina in invio,ut darem potum populo meo, electo meo.

21 Populum istum formavi mihi;laudem meam narrabunt.

22 Non me invocasti, Iacob;immo taedio mei affectus es, Israel.

23 Non obtulisti mihi agnos holocausti tuiet victimis tuis non glorificasti me;non te gravavi in oblationenec laborem tibi praebui in ture.

24 Non emisti mihi argento calamumet adipe victimarum tuarum non inebriasti me;verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis,praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.

25 Ego, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter meet peccatorum tuorum non recordabor.

26 Memorem me redde, iudicium agamus simul:narra, ut iustificeris.

27 Pater tuus primus peccavit,et interpretes tui praevaricati sunt in me;

28 et contaminavi principes sanctuarii,dedi ad internecionem Iacobet Israel in opprobrium ".