Publicidade

Isaías 31

1 Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium,

in equis sperantes,

et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt ;

et super equitibus, quia prævalidi nimis ;

et non sunt confisi super Sanctum Israël,

et Dominum non requisierunt !

2 Ipse autem sapiens adduxit malum,

et verba sua non abstulit ;

et consurget contra domum pessimorum,

et contra auxilium operantium iniquitatem.

3 Ægyptus homo, et non deus ;

et equi eorum caro, et non spiritus ;

et Dominus inclinabit manum suam,

et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium,

simulque omnes consumentur.

4 Quia hæc dicit Dominus ad me :

Quomodo si rugiat leo

et catulus leonis super prædam suam ;

et cum occurrerit ei multitudo pastorum,

a voce eorum non formidabit,

et a multitudine eorum non pavebit :

sic descendet Dominus exercituum ut prælietur

super montem Sion et super collem ejus.

5 Sicut aves volantes,

sic proteget Dominus exercituum Jerusalem,

protegens et liberans, transiens et salvans.

6 Convertimini, sicut in profundum recesseratis,

filii Israël.

7 In die enim illa abjiciet vir

idola argenti sui, et idola auri sui,

quæ fecerunt vobis manus vestræ in peccatum.

8 Et cadet Assur in gladio non viri,

et gladius non hominis vorabit eum :

et fugiet non a facie gladii,

et juvenes ejus vectigales erunt.

9 Et fortitudo ejus a terrore transibit,

et pavebunt fugientes principes ejus,

dixit Dominus : cujus ignis est in Sion

et caminus ejus in Jerusalem.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-