Publicidade

Isaías 15

1 Onus Moab.

Quia nocte vastata est

Ar Moab, conticuit ;

quia nocte vastatus est

murus Moab, conticuit.

2 Ascendit domus,

et Dibon ad excelsa,

in planctum super Nabo ;

et super Medaba, Moab ululavit ;

in cunctis capitibus ejus calvitium,

et omnis barba radetur.

3 In triviis ejus accincti sunt sacco ;

super tecta ejus et in plateis ejus

omnis ululatus descendit in fletum.

4 Clamabit Hesebon et Eleale,

usque Jasa audita est vox eorum ;

super hoc expediti Moab ululabunt,

anima ejus ululabit sibi.

5 Cor meum ad Moab clamabit ;

vectes ejus usque ad Segor,

vitulam conternantem ;

per ascensum enim Luith

flens ascendet,

et in via Oronaim

clamorem contritionis levabunt.

6 Aquæ enim Nemrim desertæ erunt,

quia aruit herba, defecit germen,

viror omnis interiit.

7 Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum :

ad torrentem Salicum ducent eos.

8 Quoniam circuivit clamor terminum Moab ;

usque ad Gallim ululatus ejus,

et usque ad puteum Elim clamor ejus.

9 Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ;

ponam enim super Dibon additamenta ;

his qui fugerint de Moab leonem,

et reliquiis terræ.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-18_14-04-22-