Publicidade

Isaías 28

1 Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,

et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,

qui erant in vertice vallis pinguissimæ,

errantes a vino.

2 Ecce validus et fortis Dominus

sicut impetus grandinis ; turbo confringens,

sicut impetus aquarum multarum inundantium

et emissarum super terram spatiosam.

3 Pedibus conculcabitur

corona superbiæ ebriorum Ephraim.

4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,

qui est super verticem vallis pinguium,

quasi temporaneum ante maturitatem autumni,

quod, cum aspexerit videns,

statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,

et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6 et spiritus judicii sedenti super judicium,

et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7 Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;

sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;

absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,

nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,

ita ut non esset ultra locus.

9 Quem docebit scientiam ?

et quem intelligere faciet auditum ?

Ablactatos a lacte,

avulsos ab uberibus.

10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ;

exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;

modicum ibi, modicum ibi.

11 In loquela enim labii,

et lingua altera

loquetur ad populum istum.

12 Cui dixit : Hæc est requies mea,

reficite lassum ;

et hoc est meum refrigerium :

et noluerunt audire.

13 Et erit eis verbum Domini :

Manda, remanda ; manda, remanda ;

exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;

modicum ibi, modicum ibi ;

ut vadant, et cadant retrorsum,

et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,

qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.

15 Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte,

et cum inferno fecimus pactum :

flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos

quia posuimus mendacium spem nostram,

et mendacio protecti sumus.

16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :

Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem,

lapidem probatum,

angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;

qui crediderit, non festinet.

17 Et ponam in pondere judicium,

et justitiam in mensura ;

et subvertet grando spem mendacii,

et protectionem aquæ inundabunt.

18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte,

et pactum vestrum cum inferno non stabit :

flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19 Quandocumque pertransierit, tollet vos,

quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;

et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;

et pallium breve utrumque operire non potest.

21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;

sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,

ut faciat opus suum, alienum opus ejus :

ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22 Et nunc nolite illudere,

ne forte constringantur vincula vestra ;

consummationem enim et abbreviationem audivi

a Domino Deo exercituum, super universam terram.

23 Auribus percipite, et audite vocem meam :

attendite, et audite eloquium meum.

24 Numquid tota die arabit arans ut serat ?

proscindet et sarriet humum suam ?

25 Nonne cum adæquaverit faciem ejus,

seret gith et cyminum sparget ?

et ponet triticum per ordinem, et hordeum,

et milium, et viciam in finibus suis ?

26 Et erudiet illum in judicio ;

Deus suus docebit illum.

27 Non enim in serris triturabitur gith,

nec rota plaustri super cyminum circuibit ;

sed in virga excutietur gith,

et cyminum in baculo.

28 Panis autem comminuetur ;

verum non in perpetuum triturans triturabit illum,

neque vexabit eum rota plaustri,

neque ungulis suis comminuet eum.

29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,

ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-