Publicidade

Isaías 34

1 Accedite, gentes, et audite ;

et populi, attendite :

audiat terra, et plenitudo ejus ;

orbis, et omne germen ejus.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,

et furor super universam militiam eorum :

interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum projicientur,

et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;

tabescent montes a sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia cælorum,

et complicabuntur sicut liber cæli :

et omnis militia eorum defluet,

sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;

ecce super Idumæam descendet,

et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine,

incrassatus est adipe,

de sanguine agnorum et hircorum,

de sanguine medullatorum arietum :

victima enim Domini in Bosra,

et interfectio magna in terra Edom.

7 Et descendent unicornes cum eis,

et tauri cum potentibus ;

inebriabitur terra eorum sanguine,

et humus eorum adipe pinguium.

8 Quia dies ultionis Domini,

annus retributionum judicii Sion.

9 Et convertentur torrentes ejus in picem,

et humus ejus in sulphur ;

et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur,

in sempiternum ascendet fumus ejus,

a generatione in generationem desolabitur,

in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;

ibis et corvus habitabunt in ea :

et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,

et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,

et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,

et paliurus in munitionibus ejus ;

et erit cubile draconum,

et pascua struthionum.

14 Et occurrent dæmonia onocentauris,

et pilosus clamabit alter ad alterum ;

ibi cubavit lamia,

et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,

et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;

illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite :

Unum ex eis non defuit,

alter alterum non quæsivit ;

quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,

et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem,

et manus ejus divisit eam illis in mensuram :

usque in æternum possidebunt eam ;

in generationem et generationem habitabunt in ea.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-