Publicidade

Isaías 21

1 Onus deserti maris.

Sicut turbines ab africo veniunt,

de deserto venit,

de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi :

qui incredulus est infideliter agit ;

et qui depopulator est vastat.

Ascende, Ælam ; obside, Mede ;

omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;

angustia possedit me

sicut angustia parturientis ;

corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum ;

tenebræ stupefecerunt me :

Babylon dilecta mea

posita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in specula

comedentes et bibentes :

surgite, principes,

arripite clypeum.

6 Hæc enim dixit mihi Dominus :

Vade, et pone speculatorem,

et quodcumque viderit annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum,

ascensorem asini,

et ascensorem cameli ;

et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo :

Super speculam Domini ego sum,

stans jugiter per diem ;

et super custodiam meam ego sum,

stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensor

vir bigæ equitum ;

et respondit, et dixit :

Cecidit, cecidit Babylon,

et omnia sculptilia deorum ejus

contrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii areæ meæ,

quæ audivi a Domino exercituum,

Deo Israël,

annuntiavi vobis.

11 Onus Duma.

Ad me clamat ex Seir :

Custos, quid de nocte ?

custos, quid de nocte ?

12 Dixit custos :

Venit mane et nox ;

si quæritis, quærite ;

convertimini, venite.

13 Onus in Arabia.

In saltu ad vesperam dormietis,

in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam,

qui habitatis terram austri ;

cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt,

a facie gladii imminentis,

a facie arcus extenti,

a facie gravis prælii.

16 Quoniam hæc dicit Dominus ad me :

Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,

et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliquiæ numeri sagittariorum fortium

de filiis Cedar imminuentur ;

Dominus enim Deus Israël locutus est.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-