Publicidade

Isaías 48

1 Audite hæc, domus Jacob,

qui vocamini nomine Israël,

et de aquis Juda existis ;

qui juratis in nomine Domini,

et Dei Israël recordamini

non in veritate neque in justitia.

2 De civitate enim sancta vocati sunt,

et super Deum Israël constabiliti sunt :

Dominus exercituum nomen ejus.

3 Priora ex tunc annuntiavi,

et ex ore meo exierunt, et audita feci ea :

repente operatus sum, et venerunt.

4 Scivi enim quia durus es tu,

et nervus ferreus cervix tua,

et frons tua ærea.

5 Prædixi tibi ex tunc ;

antequam venirent, indicavi tibi,

ne forte diceres : Idola mea fecerunt hæc,

et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.

6 Quæ audisti, vide omnia ;

vos autem, num annuntiastis ?

Audita feci tibi nova ex tunc,

et conservata sunt quæ nescis.

7 Nunc creata sunt et non ex tunc ;

et ante diem, et non audisti ea,

ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.

8 Neque audisti, neque cognovisti,

neque ex tunc aperta est auris tua :

scio enim quia prævaricans prævaricaberis,

et transgressorem ex utero vocavi te.

9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum,

et laude mea infrenabo te,

ne intereas.

10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ;

elegi te in camino paupertatis.

11 Propter me, propter me faciam,

ut non blasphemer ;

et gloriam meam alteri non dabo.

12 Audi me, Jacob,

et Israël, quem ego voco :

ego ipse, ego primus,

et ego novissimus.

13 Manus quoque mea fundavit terram,

et dextera mea mensa est cælos ;

ego vocabo eos,

et stabunt simul.

14 Congregamini, omnes vos, et audite :

quis de eis annuntiavit hæc ?

Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone,

et brachium suum in Chaldæis.

15 Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ;

adduxi eum, et directa est via ejus.

16 Accedite ad me et audite hoc :

non a principio in abscondito locutus sum :

ex tempore antequam fieret, ibi eram :

et nunc Dominus Deus misit me,

et spiritus ejus.

17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus,

Sanctus Israël :

Ego Dominus Deus tuus,

docens te utilia,

gubernans te in via qua ambulas.

18 Utinam attendisses mandata mea :

facta fuisset sicut flumen pax tua,

et justitia tua sicut gurgites maris :

19 et fuisset quasi arena semen tuum,

et stirps uteri tui ut lapilli ejus ;

non interisset et non fuisset attritum

nomen ejus a facie mea.

20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis,

in voce exsultationis annuntiate :

auditum facite hoc,

et efferte illud usque ad extrema terræ.

Dicite : Redemit Dominus

servum suum Jacob.

21 Non sitierunt in deserto, cum educeret eos :

aquam de petra produxit eis,

et scidit petram, et fluxerunt aquæ.

22 Non est pax impiis, dicit Dominus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-06-15_21-32-39-