1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti,laetare, gaude, quae non parturisti,quoniam multi sunt filii desertaemagis quam filii nuptae, dicit Dominus.

2 Dilata locum tentorii tuiet pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas;longos fac funiculos tuoset clavos tuos consolida.

3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,et semen tuum hereditabit gentes,quae civitates desertas inhabitabunt.

4 Noli timere, quia non confunderis,neque erubescas, quia non te pudebit;nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceriset opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.

5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,Dominus exercituum nomen eius;et redemptor tuus Sanctus Israel,Deus omnis terrae vocabitur.

6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adulescentia abiectamdixit Deus tuus.

7 Ad punctum in modico dereliqui teet in miserationibus magnis congregabo te.

8 In momento indignationisabscondi faciem meam parumper a teet in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus Dominus.

9 Sicut in diebus Noe istud mihi est,cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram;sic iuravi, ut non irascar tibiet non increpem te.

10 Montes enim recedent,et colles movebuntur,misericordia autem mea non recedet a te,et foedus pacis meae non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.

11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam super carbunculos lapides tuoset fundabo te in sapphiris;

12 et ponam iaspidem propugnacula tuaet portas tuas in lapides pretiososet omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.

13 Universi filii tui erunt discipuli Domini,et magna erit pax filiis tuis;

14 in iustitia fundaberis.Procul eris ab oppressione, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te.

16 Ecce, ego creavi fabrumsufflantem in igne prunaset proferentem vas in opus suum;et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.

17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:haec est hereditas servorum Dominiet iustitia eorum ex me, dicit Dominus.