1 Cantabo dilecto meocanticum amici mei de vinea sua:Vinea facta est dilecto meoin colle pingui;

2 et saepivit eamet lapides elegit ex illaet plantavit in ea vites electaset aedificavit turrim in medio eiuset torcular exstruxit in ea;et exspectavit, ut faceret uvas,et fecit labruscas.

3 Nunc ergo, habitator Ierusalemet vir Iudae,iudicate inter me et vineam meam.

4 Quid est quod debui ultra facere vineae meaeet non feci ei?Cur exspectavi, ut faceret uvas,et fecit labruscas?

5 Et nunc ostendam vobisquid ego faciam vineae meae:auferam saepem eius,et erit in direptionem;diruam maceriam eius,et erit in conculcationem.

6 Et ponam eam desertam:non putabitur et non fodietur,et ascendent vepres et spinae;et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.

7 Vinea enim Domini exercituum domus Israel est,et vir Iudae germen eius delectabile;et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas,et iustitiam, et ecce nequitia.

8 Vae, qui coniungunt domum ad domumet agrum agro copulant usque ad terminum loci!Numquid habitabitis vos soli in medio terrae?

9 In auribus meis iuravit Dominus exercituum: Certe domus multae desertae erunt,grandes et pulchrae absque habitatore ".

10 Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam,et triginta modii sementis facient modios tres.

11 Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandamet ad potandum usque ad vesperam,ut vinum inflammet eos!

12 Cithara et lyraet tympanum et tibiaet vinum in conviviis eorum,et opus Domini non respiciunt,nec opera manuum eius considerant.

13 Propterea captivus ductus est populus meus,quia non habuit scientiam,et nobiles eius interierunt fame,et multitudo eius siti exaruit.

14 Propterea dilatavit infernus fauces suaset aperuit os suum absque ullo termino;et descendunt fortes Ierusalem, et populus eius,et sublimes et tripudiantes in ea.

15 Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir,et oculi sublimium deprimentur;

16 et exaltabitur Dominus exercituum in iudicio,et Deus sanctus sanctificabitur in iustitia,

17 et pascentur agni iuxta ordinem suum velut in prato suo,et alieni comedent in ruinis pinguium.

18 Vae, qui trahunt iniquitatem in funiculis vanitatiset quasi vinculum plaustri peccatum!

19 Qui dicunt: " Festinetet cito veniat opus eius, ut videamus;et appropiet et veniat consilium Sancti Israel,et sciemus illud! ".

20 Vae, qui dicunt malum bonum et bonum malum,ponentes tenebras in lucem et lucem in tenebras,ponentes amarum in dulce et dulce in amarum!

21 Vae, qui sapientes sunt in oculis suiset coram ipsis prudentes!

22 Vae, qui potentes sunt ad bibendum vinum,et viri fortes ad miscendam ebrietatem!

23 Qui absolvunt impium pro muneribuset iustitiam iusti auferunt ab eo!

24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis,et palea flamma consumitur,sic radix eorum quasi tabes erit,et flos eorum sicut putredo ascendet;abiecerunt enim legem Domini exercituumet eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.

25 Ideo exarsit furor Domini in populum suum,et extendit manum suam super eum et percussit eum,et conturbati sunt montes;et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum.In his omnibus non est aversus furor eius,sed adhuc manus eius extenta.

26 Et levabit signum nationibus procul;et sibilabit ad eum de finibus terrae;et ecce festinus velociter veniet.

27 Non est deficiens neque laborans in eo,non dormitabit neque dormiet;neque solvetur cingulum renum eius,nec rumpetur corrigia calceamenti eius.

28 Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti;ungulae equorum eius ut silex reputantur,et rotae eius quasi impetus tempestatis.

29 Rugitus eius ut leonis:rugiet ut catuli leonum et frendet;et arripiet praedam et in tuto collocabit,et non erit qui eruat.

30 Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris.Aspiciet in terram: et ecce tenebrae tribulationis,et lux obtenebrata est in caligine eius.