Isaías 4

1 Et apprehendent septem mulieresvirum unum in die illa dicentes: Panem nostrum comedemuset vestimentis nostris operiemur,tantummodo vocetur nomen tuum super nos:aufer opprobrium nostrum ".

2 In die illa erit germen Domini in splendorem et gloriam,et fructus terrae sublimis et exsultatiohis, qui salvati fuerint de Israel.

3 Et erit: omnis, qui relictus fuerit in Sion,et residuus in Ierusalem, sanctus vocabitur,omnis, qui scriptus est ad vitam in Ierusalem.

4 Cum abluerit Dominus sordem filiarum Sionet sanguinem Ierusalem laverit de medio eiusspiritu iudicii et spiritu ardoris,

5 et creabit Dominus super omnem locum montis Sionet super coetum eiusnubem per diemet fumum et splendorem ignis flammantis in nocte:super omnem enim gloriam protectio,

6 et tabernaculum erit in umbraculum diei ab aestuet in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.