1 " Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me,inventus sum ab his, qui non quaerebant me.Dixi: "Ecce ego, ecce ego!"ad gentem, quae non invocabat nomen meum.

2 Expandi manus meas tota diead populum rebellem,qui graditur in via non bonapost cogitationes suas;

3 populus, qui ad iracundiam provocat meante faciem meam semper,qui immolant in hortiset sacrificant super lateres,

4 qui morantur in sepulcriset in locis occultis pernoctant,qui comedunt carnem suillamet ius abominabile in vasis eorum,

5 qui dicunt: "Recede!Non appropinques mihi, quia sanctificarem te".Isti fumus sunt in naribus meis,ignis ardens tota die.

6 Ecce scriptum est coram me;non tacebo, sed retribuam,et retribuam in sinum eorum

7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorumsimul, dicit Dominus,qui sacrificaverunt super monteset super colles exprobraverunt mihi;et remetiar opus eorum primoin sinu eorum ".

8 Haec dicit Dominus: Quomodo si inveniatur mustum in botroet dicatur: "Ne dissipes illud,quoniam benedictio est in eo",sic faciam propter servos meos,ut non disperdam totum.

9 Et educam de Iacob semenet de Iuda possidentem montes meos;et hereditabunt terram electi mei,et servi mei habitabunt ibi.

10 Et erit Saron in pascua gregum,et vallis Achor in cubile armentorumpopulo meo, qui quaesierunt me.

11 Vos autem, qui derelinquitis Dominum,qui obliviscimini montem sanctum meum,qui ponitis Gad mensamet amphoram impletis Meni,

12 numerabo vos in gladio,et omnes in caede corruetis;pro eo quod vocavi, et non respondistis,locutus sum, et non audistis,sed fecistis malum in oculis meiset, quod displicet mihi, elegistis ".

13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent,et vos esurietis;ecce servi mei bibent,et vos sitietis;ecce servi mei laetabuntur,et vos confundemini;

14 ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis,et vos clamabitis prae dolore cordiset prae contritione spiritus ululabitis.

15 Et relinquetis nomen vestrumin iuramentum electis meis:Interficiat te Dominus Deus";et servos suos vocabit nomine alio.

16 Quicumque benedicit sibi in terra,benedicet sibi in Deo Amen;et, quicumque iurat in terra,iurabit in Deo Amen;quia oblivioni tradentur angustiae priores,et quia abscondentur ab oculis meis.

17 Ecce enim ego creocaelos novos et terram novam,et non erunt in memoria prioraet non ascendent super cor.

18 Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternumin his, quae ego creo,quia ecce ego creo Ierusalem exsultationemet populum eius gaudium.

19 Et exsultabo in Ierusalemet gaudebo in populo meo,et non audietur in ea ultravox fletus et vox clamoris.

20 Non erit ibi amplius infans dierumet senex, qui non impleat dies suos.Quoniam puer erit,qui centenarius moriatur;et, qui non attingat centum annos,maledictus erit.

21 Et aedificabunt domos et habitabuntet plantabunt vineas et comedent fructus earum.

22 Non aedificabunt, ut alius habitet,non plantabunt, ut alius comedat:secundum enim dies ligni erunt dies populi mei,et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei.

23 Non laborabunt frustraneque generabunt in interitum repentinum,quia semen benedictorum erunt Domini,et nepotes eorum cum eis.

24 Eritque: antequam clament, ego respondebo;adhuc illis loquentibus, ego exaudiam.

25 Lupus et agnus pascentur simul,et leo sicut bos comedet paleas,et serpenti pulvis panis eius.Non nocebunt neque occidentin omni monte sancto meo ",dicit Dominus.