1 Vae, qui descendunt in Aegyptum ad auxilium,in equis speranteset habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt,et super equitibus, quia praevalidi nimis,et non intendunt in Sanctum Israelet Dominum non requirunt!2 Tamen et ipse sapiens adducit malumet verba sua non retractat;et consurget contra domum pessimorumet contra auxilium operantium iniquitatem.3 Aegyptius homo et non Deus,et equi eorum caro et non spiritus;et Dominus inclinabit manum suam,et corruet auxiliator,et cadet, cui praestatur auxilium,simulque omnes consumentur.4 Quia haec dicit Dominus ad me: Quomodo si rugit leo et catulus leonis super praedam suam,cum occurrerit ei multitudo pastorum,a voce eorum non formidabit et a multitudine eorum non pavebit,sic descendet Dominus exercituum, ut proelietur super montem Sion et super collem eius.5 Sicut aves volantes,sic proteget Dominus exercituum Ierusalem,protegens et liberans,parcens et salvans ".6 Convertimini ad eum, a quo penitus recesseratis,filii Israel.7 In die enim illa abiciet viridola argentea sua et idola aurea sua,quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum;8 et cadet Assyria in gladio non viri,et gladius non hominis vorabit eum,et fugiet a facie gladii,et iuvenes eius vectigales erunt.9 Et fortitudo eius prae terrore transibit,et pavebunt signum principes eius,dixit Dominus, cuius ignis est in Sion,et caminus eius in Ierusalem.
Publicidade
Isaías 31
Veja também
Publicidade