5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,attritus est propter scelera nostra;disciplina pacis nostrae super eum,et livore eius sanati sumus.

6 Omnes nos quasi oves erravimus,unusquisque in viam suam declinavit;et posuit Dominus in eoiniquitatem omnium nostrum ".

7 Afflictus est et ipse subiecit seet non aperuit os suum;sicut agnus, qui ad occisionem ducitur,et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuitet non aperuit os suum.