1 Exsulta, sterilis, quae non peperisti,laetare, gaude, quae non parturisti,quoniam multi sunt filii desertaemagis quam filii nuptae, dicit Dominus.2 Dilata locum tentorii tuiet pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas;longos fac funiculos tuoset clavos tuos consolida.3 Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis,et semen tuum hereditabit gentes,quae civitates desertas inhabitabunt.4 Noli timere, quia non confunderis,neque erubescas, quia non te pudebit;nam confusionis adulescentiae tuae oblivisceriset opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.5 Qui enim fecit te, erit sponsus tuus,Dominus exercituum nomen eius;et redemptor tuus Sanctus Israel,Deus omnis terrae vocabitur.6 Quia ut mulierem derelictam et maerentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adulescentia abiectamdixit Deus tuus.7 Ad punctum in modico dereliqui teet in miserationibus magnis congregabo te.8 In momento indignationisabscondi faciem meam parumper a teet in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus Dominus.9 Sicut in diebus Noe istud mihi est,cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram;sic iuravi, ut non irascar tibiet non increpem te.10 Montes enim recedent,et colles movebuntur,misericordia autem mea non recedet a te,et foedus pacis meae non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam super carbunculos lapides tuoset fundabo te in sapphiris;12 et ponam iaspidem propugnacula tuaet portas tuas in lapides pretiososet omnes terminos tuos in lapides desiderabiles.13 Universi filii tui erunt discipuli Domini,et magna erit pax filiis tuis;14 in iustitia fundaberis.Procul eris ab oppressione, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.15 Ecce, si impetus fiet, non erit ex me; qui impetum fecerit in te, cadet contra te.16 Ecce, ego creavi fabrumsufflantem in igne prunaset proferentem vas in opus suum;et ego creavi etiam vastatorem ad disperdendum.17 Omne vas, quod fictum est contra te, frustra erit.Et omnem linguam insurgentem tibi in iudicio confutabis:haec est hereditas servorum Dominiet iustitia eorum ex me, dicit Dominus.
Publicidade
Isaías 54
Veja também
Publicidade