1 Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus. 2 Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth. 3 Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli. 4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum. 5 Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ? 6 Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc. 7 Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
8 Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. 9 Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis. 10 Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni. 11 Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum. 12 Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.
Davi entre os filisteus
1 Davi, contudo, pensou: "Algum dia serei morto por Saul. É melhor fugir para a terra dos filisteus. Então, Saul desistirá de procurar-me por todo o Israel, e escaparei dele".
2 Assim, Davi e os seiscentos homens que estavam com ele foram até Aquis, filho de Maoque, rei de Gate. 3 Davi e os seus soldados se estabeleceram em Gate, acolhidos por Aquis. Cada homem levou a sua família, e Davi, as suas duas mulheres: Ainoã, de Jezreel, e Abigail, que fora mulher de Nabal, de Carmelo. 4 Quando contaram a Saul que Davi havia fugido para Gate, ele parou de persegui-lo.
5 Então, Davi disse a Aquis:
— Se eu conto com a tua simpatia, dá-me um lugar em uma das cidades desta terra onde eu possa viver. Por que este teu servo viveria contigo na cidade real?
6 Naquele dia, Aquis deu-lhe Ziclague. Por isso, Ziclague pertence aos reis de Judá até hoje. 7 Davi morou em território filisteu durante um ano e quatro meses.
8 Ele e os seus soldados atacavam os gesuritas, os gersitas e os amalequitas, povos que, desde tempos antigos, habitavam a terra que se estende desde Sur até o Egito. 9 Quando Davi atacava a região, não poupava homens nem mulheres e tomava ovelhas, bois, jumentos, camelos e roupas. Depois, retornava a Aquis.
10 Quando Aquis perguntava: "Quem você atacou hoje?", Davi respondia: "O Neguebe de Judá", ou "O Neguebe de Jerameel", ou "O Neguebe dos queneus". 11 Ele matava todos, homens e mulheres, para que não fossem levados a Gate, pois pensava: "Eles poderão denunciar-me". Este foi o seu procedimento enquanto viveu em território filisteu. 12 Aquis confiava em Davi e dizia: "Ele se tornou tão odiado pelo seu povo, os israelitas, que será meu servo para sempre".