Publicidade

Isaías 29

1 vae Arihel Arihel civitas quam circumdedit David additus est annus ad annum sollemnitates evolutae sunt2 et circumvallabo Arihel et erit tristis et maerens et erit mihi quasi Arihel3 et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam4 humiliaberis de terra loqueris et de humo audietur eloquium tuum et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo eloquium tuum mussitabit5 et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt6 eritque repente confestim a Domino exercituum visitabitur in tonitru et commotione terrae et voce magna turbinis et tempestatis et flammae ignis devorantis7 et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Arihel et omnes qui militaverunt et obsederunt et praevaluerunt adversus eam8 et sicuti somniat esuriens et comedit cum autem fuerit expertus vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus lassus adhuc sitit et anima eius vacua est sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion9 obstupescite et admiramini fluctuate et vacillate inebriamini et non a vino movemini et non ebrietate10 quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis claudet oculos vestros prophetas et principes vestros qui vident visiones operiet11 et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati quem cum dederint scienti litteras dicent lege istum et respondebit non possum signatus est enim12 et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei lege et respondebit nescio litteras13 et dixit Dominus eo quod adpropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me cor autem eius longe est a me et timuerunt me mandato hominum et doctrinis14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo peribit enim sapientia a sapientibus eius et intellectus prudentium eius abscondetur15 vae qui profundi estis corde ut a Domino abscondatis consilium quorum sunt in tenebris opera et dicunt quis videt nos et quis novit nos16 perversa est haec vestra cogitatio quasi lutum contra figulum cogitet et dicat opus factori suo non fecisti me et figmentum dicat fictori suo non intellegis17 nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Chermel et Chermel in saltum reputabitur18 et audient in die illa surdi verba libri et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt19 et addent mites in Domino laetitiam et pauperes homines in Sancto Israhel exultabunt20 quoniam defecit qui praevalebat consummatus est inlusor et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta subplantabant et declinaverunt frustra a iusto22 propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob qui redemit Abraham non modo confundetur Iacob nec modo vultus eius erubescet23 sed cum viderit filios suos opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israhel praedicabunt24 et scient errantes spiritu intellectum et mussitatores discent legem

1 Vae Ariel, Ariel, civitas,quam circumdedit David!Addite annum ad annum,sollemnitates evolvantur;2 et circumvallabo Ariel,et erit maeror et maestitia,et erit mihi quasi Ariel.3 Et circumdabo te quasi sphaeramet iaciam contra te aggeremet munimenta ponam in obsidionem tuam.4 Humiliaberis, de terra loqueris,et de pulvere vix audietur eloquium tuum,et erit quasi pythonis de terra vox tua,et de humo eloquium tuum mussitabit.5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum,et sicut palea volans multitudo fortium.Eritque repente confestim,6 a Domino exercituum visitaberisin tonitruo et commotione terrae,magno fragore, turbine et tempestateet flamma ignis devorantis.7 Et erit sicut somnium visionis nocturnaemultitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel,et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit,cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius;et sicut somniat sitiens, et ecce bibitet, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit,et anima eius vacua est,sic erit multitudo omnium gentiumdimicantium contra montem Sion.9 Obstupescite et admiramini,excaecamini et caeci estote,inebriamini et non a vino,vacillate et non ab ebrietate.10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis,clausit oculos vestroset capita vestra operuit.11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: " Lege istum ", respondebit: " Non possum, signatus est enim ".12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: " Lege ", et respondebit: " Nescio litteras ".13 Et dixit Dominus: Eo quod appropinquat populus iste ore suoet labiis suis glorificat me,cor autem eius longe est a me,et est timor eorum erga mevelut mandatum hominum perceptum,14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciampopulo huic miraculo grandi et stupendo:peribit sapientia sapientium eius,et prudentia prudentium eius abscondetur ".15 Vae, qui profunde a Dominoconsilium abscondunt,quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: Quis videt nos, et quis novit nos? ".16 Perversa cogitatio vestra!Numquid quasi lutum reputabitur figulus,ut dicat opus factori suo: Non fecisti me ";et figmentum dicat fictori suo: Non intellegis "?17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum,et hortus in saltum reputabitur?18 Et audient in die illa surdi verba libri,et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.19 Et addent mites in Domino laetitiam,et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;20 quoniam defecit, qui praevalebat,consummatus est illusor,et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,21 qui peccare faciebant homines in verboet arguentem in porta supplantabantet deiecerunt inanibus verbis iustum.22 Propter hoc haec dicit Dominusad domum Iacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Iacob,nec modo vultus eius erubescet;23 sed, cum viderit opera manuum mearum,in medio sui sanctificabunt nomen meumet sanctificabunt Sanctum Iacobet Deum Israel pavebunt,24 et scient errantes spiritu sapientiam,et mussitatores discent doctrinam ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue