Publicidade

Isaías 42

1 ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet2 non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius3 calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium4 non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt5 haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam6 ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris8 ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus9 quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam10 cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum11 sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt12 ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt13 Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur14 tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul15 desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam16 et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos17 conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri18 surdi audite et caeci intuemini ad videndum19 quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini20 qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies21 et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret22 ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde23 quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura24 quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius25 et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit

1 Ecce servus meus, suscipiam eum;electus meus, complacet sibi in illo anima mea;dedi spiritum meum super eum,iudicium gentibus proferet.2 Non clamabit neque vociferabitur,nec audietur vox eius foris.3 Calamum quassatum non conteretet linum fumigans non exstinguet;in veritatem proferet iudicium.4 Non languebit nec frangetur,donec ponat in terra iudicium;et legem eius insulae exspectant.5 Haec dicit Dominus Deus,creans caelos et extendens eos,firmans terram et quae germinant ex ea,dans flatum populo, qui est super eam,et spiritum calcantibus eam:6 " Ego, Dominus, vocavi te in iustitiaet apprehendi manum tuam;et formavi te et dedi tein foedus populi, in lucem gentium,7 ut aperires oculos caecorumet educeres de conclusione vinctum,de domo carceris sedentes in tenebris.8 Ego Dominus: hoc est nomen meum;et gloriam meam alteri non daboet laudem meam sculptilibus.9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt;nova quoque ego annuntio:antequam oriantur, audita vobis faciam ".10 Cantate Domino canticum novum,laus eius ab extremis terrae;qui descenditis in mare, et plenitudo eius,insulae et habitatores earum.11 Exsultent desertum et civitates eius,vici, quos habitat Cedar.Iubilent habitatores Petrae,de vertice montium clament.12 Ponant Domino gloriamet laudem eius in insulis nuntient.13 Dominus sicut fortis egredietur,sicut vir proeliator suscitabit zelum;vociferabitur et conclamabit,super inimicos suos praevalebit.14 " Tacui semper, silui, patiens fui;sicut parturiens ululabo,gemam et fremam simul.15 Desertos faciam montes et colleset omne gramen eorum exsiccabo;et ponam flumina in insulaset stagna arefaciam.16 Et ducam caecos in viam, quam nesciunt,et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam;ponam tenebras coram eis in lucemet prava in recta.Haec verba faciam eiset non dereliquam eos ".17 Conversi sunt retrorsum;confundantur confusione, qui confidunt in sculptili,qui dicunt conflatili: Vos dii nostri ".18 Surdi, audite;et caeci, intuemini ad videndum.19 Quis caecus sicut servus meus,et surdus sicut nuntius, quem ego mittam?Quis caecus sicut qui restitutus est?Et quis caecus sicut servus Domini?20 Multa vidisti, sed non servas;aures aperuisti, sed non audis.21 Dominus voluit propter iustitiam suammagnificare legem et extollere.22 Ipse autem populus direptus et vastatus;in foveis conclusi omnes,et in domibus carcerum absconditi sunt.Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat;in direptionem, nec est qui dicat: " Redde! ".23 Quis est in vobis, qui audiat hoc,attendat et auscultet futura?24 Quis dedit in direptionem Iacobet Israel vastantibus?Nonne Dominus ipse, cui peccavimus?Et noluerunt in viis eius ambulareet non audierunt legem eius.25 Et effudit super eum indignationem furoris suiet forte bellum.Et combussit eum in circuitu, et non cognovit;et succendit eum, et non intellexit.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue