1 propter Sion non tacebo et propter Hierusalem non quiescam donec egrediatur ut splendor iustus eius et salvator eius ut lampas accendatur

2 et videbunt gentes iustum tuum et cuncti reges inclitum tuum et vocabitur tibi nomen novum quod os Domini nominabit

3 et eris corona gloriae in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui

4 non vocaberis ultra Derelicta et terra tua non vocabitur amplius Desolata sed vocaberis Voluntas mea in ea et terra tua Inhabitata quia conplacuit Domino in te et terra tua inhabitabitur

5 habitabit enim iuvenis cum virgine et habitabunt in te filii tui et gaudebit sponsus super sponsam gaudebit super te Deus tuus

6 super muros tuos Hierusalem constitui custodes tota die et tota nocte perpetuo non tacebunt qui reminiscimini Domini ne taceatis

7 et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra

8 iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti

9 quia qui congregabunt illud comedent et laudabunt Dominum et qui conportant illud bibent in atriis sanctis meis

10 transite transite per portas praeparate viam populo planum facite iter et eligite lapides elevate signum ad populos

11 ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae dicite filiae Sion ecce salvator tuus venit ecce merces eius cum eo et opus eius coram illo

12 et vocabunt eos Populus sanctus Redempti a Domino tu autem vocaberis Quaesita civitas et non Derelicta

1 Propter Sion non taceboet propter Ierusalem nonquiescam,donec egrediatur ut splendor iustitia eius,et salus eius ut lampas accendatur.

2 Et videbunt gentes iustitiam tuam,et cuncti reges gloriam tuam;et vocaberis nomine novo,quod os Domini nominabit.

3 Et eris corona gloriae in manu Domini,et diadema regni in manu Dei tui.

4 Non vocaberis ultra Derelicta,et terra tua non vocabitur amplius Desolata;sed vocaberis Beneplacitum meum in ea,et terra tua Nupta,quia complacuit Domino in te,et terra tua erit nupta.

5 Nam ut iuvenis uxorem ducit virginem,ita ducent te filii tui;ut gaudet sponsus super sponsam,ita gaudebit super te Deus tuus.

6 Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes;tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt.Qui commonetis Dominum, ne taceatis

7 et ne detis silentium ei,donec stabiliat et donec ponat Ierusalemlaudem in terra.

8 Iuravit Dominus in dextera suaet in brachio fortitudinis suae: Non dabo triticum tuum ultracibum inimicis tuis,neque bibent filii alienivinum tuum, in quo laborasti.

9 Quia, qui collegerint illud, comedentet laudabunt Dominum;et, qui vindemiam fecerint,illud bibent in atriis sanctuarii mei.

10 Transite, transite per portas,parate viam populo.Sternite, sternite semitam, eligite lapides,elevate signum ad populos ".

11 Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: Dicite filiae Sion:Ecce salus tua venit,ecce merces eius cum eo,et praemium eius coram illo.

12 Et vocabunt eos Populus sanctus,Redempti a Domino;tu autem vocaberis Quaesita,Civitas non derelicta ".