Publicidade

Isaías 12

1 et dices in illa die confitebor tibi Domine quoniam iratus es mihi conversus est furor tuus et consolatus es me2 ecce Deus salvator meus fiducialiter agam et non timebo quia fortitudo mea et laus mea Dominus Deus et factus est mihi in salutem3 haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris4 et dicetis in illa die confitemini Domino et invocate nomen eius notas facite in populis adinventiones eius mementote quoniam excelsum est nomen eius5 cantate Domino quoniam magnifice fecit adnuntiate hoc in universa terra6 exulta et lauda habitatio Sion quia magnus in medio tui Sanctus Israhel

1 Et dices in die illa: Confitebor tibi, Domine,quoniam cum iratus eras mihi,conversus est furor tuus, et consolatus es me.2 Ecce Deus salutis meae;fiducialiter agam et non timebo,quia fortitudo mea et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem ".3 Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.4 Et dicetis in die illa: Confitemini Domino et invocate nomen eius,notas facite in populis adinventiones eius;mementote quoniam excelsum est nomen eius.5 Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;notum sit hoc in universa terra.6 Exsulta et lauda, quae habitas in Sion,quia magnus in medio tui Sanctus Israel ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue