Publicidade

Isaías 35

1 laetabitur deserta et invia et exultabit solitudo et florebit quasi lilium2 germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri3 confortate manus dissolutas et genua debilia roborate4 dicite pusillanimis confortamini nolite timere ecce Deus vester ultionem adducet retributionis Deus ipse veniet et salvabit vos5 tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt6 tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum quia scissae sunt in deserto aquae et torrentes in solitudine7 et quae erat arida in stagnum et sitiens in fontes aquarum in cubilibus in quibus prius dracones habitabant orietur viror calami et iunci8 et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam9 non erit ibi leo et mala bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi et ambulabunt qui liberati fuerint10 et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus

1 Laetentur deserta et invia,et exsultet solitudo et floreat quasi lilium.2 Germinet et exsultetlaetabunda et laudans.Gloria Libani data est ei,decor Carmeli et Saron;ipsi videbunt gloriam Domini,maiestatem Dei nostri.3 Confortate manus dissolutaset genua debilia roborate.4 Dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere!Ecce Deus vester,ultio veniet, retributio Dei;ipse veniet et salvabit vos ".5 Tunc aperientur oculi caecorum,et aures surdorum patebunt.6 Tunc saliet sicut cervus claudus,et exsultabit lingua mutorum,quia erumpent in deserto aquae,et torrentes in solitudine.7 Et terra arida erit in stagnum,et sitiens in fontes aquarum;in cubilibus, in quibus dracones habitabant,erit locus calami et iunci.8 Et erit ibi semita et via;et via sancta vocabitur:non transibit per eam pollutus;et erit eis directa via,ita ut stulti non errent per eam.9 Non erit ibi leo,et rapax bestia non ascendet per eamnec invenietur ibi;et ambulabunt, qui liberati fuerint,10 et redempti a Domino revertentur.Et venient in Sion cum laude,et laetitia sempiterna super caput eorum:gaudium et laetitiam obtinebunt,et fugiet maeror et gemitus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue