Publicidade

Eclesiastes 11

1 [Mitte panem tuum super transeuntes aquas,quia post tempora multa invenies illum.2 Da partem septem necnon et octo,quia ignoras quid futurum sit mali super terram.3 Si replet fuerint nubes,imbrem super terram effundent.Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem,in quocumque loco ceciderit, ibi erit.4 Qui observat ventum non seminat ;et qui considerat nubes numquam metet.5 Quomodo ignoras qu sit via spiritus,et qua ratione compingantur ossa in ventre prgnantis,sic nescis opera Dei,qui fabricator est omnium.6 Mane semina semen tuum,et vespere ne cesset manus tua :quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ;et si utrumque simul, melius erit.]7 [Dulce lumen,et delectabile est oculis videre solem.8 Si annis multis vixerit homo,et in his omnibus ltatus fuerit,meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum,qui cum venerint, vanitatis arguentur prterita.9 Ltare ergo, juvenis, in adolescentia tua,et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tu :et ambula in viis cordis tui,et in intuitu oculorum tuorum,et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.10 Aufer iram a corde tuo,et amove malitiam a carne tua :adolescentia enim et voluptas vana sunt.]

Veja também

Publicidade
Eclesiastes
Ver todos os capítulos de Eclesiastes