1 [Deus patrum meorum, et Domine misericordi,qui fecisti omnia verbo tuo,

2 et sapientia tua constituisti hominem,ut dominaretur creatur qu a te facta est,

3 ut disponat orbem terrarum in quitate et justitia,et in directione cordis judicium judicet :

4 da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam,et noli me reprobare a pueris tuis :

5 quoniam servus tuus sum ego, et filius ancill tu ;homo infirmus, et exigui temporis,et minor ad intellectum judicii et legum.

6 Nam etsi quis erit consummatus inter filios hominum,si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur.

7 Tu elegisti me regem populo tuo,et judicem filiorum tuorum et filiarum :

8 et dixisti me dificare templum in monte sancto tuo,et in civitate habitationis tu altare :similitudinem tabernaculi sancti tui quod prparasti ab initio.

9 Et tecum sapientia tua, qu novit opera tua,qu et affuit tunc cum orbem terrarum faceres,et sciebat quid esset placitum oculis tuis,et quid directum in prceptis tuis.

10 Mitte illam de clis sanctis tuis,et a sede magnitudinis tu,ut mecum sit et mecum laboret,ut sciam quid acceptum sit apud te :

11 scit enim illa omnia, et intelligit,et deducet me in operibus meis sobrie,et custodiet me in sua potentia.

12 Et erunt accepta opera mea,et disponam populum tuum juste,et ero dignus sedium patris mei.

13 Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ?aut quis poterit cogitare quid velit Deus ?

14 Cogitationes enim mortalium timid,et incert providenti nostr ;

15 corpus enim quod corrumpitur aggravat animam,et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem.

16 Et difficile stimamus qu in terra sunt,et qu in prospectu sunt invenimus cum labore :qu autem in clis sunt, quis investigabit ?

17 Sensum autem tuum, quis sciet, nisi tu dederis sapientiam,et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis,

18 et sic correct sint semit eorum qui sunt in terris,et qu tibi placent didicerint homines ?

19 Nam per sapientiam sanati suntquicumque placuerunt tibi, Domine, a principio.]