1 Domine, Deus meus es tu;exaltabo te, confitebor no mini tuo,quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas, fideles, veraces.2 Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem munitam in ruinam:arx superborum non amplius est civitas,in sempiternum non reaedificabitur.3 Super hoc glorificabit te populus fortis,civitas gentium robustarum timebit te;4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,protectio a turbine,umbraculum ab aestu:spiritus enim robustorumquasi imber hiemalis.5 Sicut aestus in aridatumultum superborum humiliabis; sicut aestus in umbra nubiscanticum fortium reprimes.6 Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vini meri,pinguium medullatorum,vini deliquati.7 Et praecipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populoset telam, quam orditus est super omnes nationes.8 Praecipitabit mortem in sempiternumet absterget Dominus Deus lacrimam ab omni facieet opprobrium populi sui auferet de universa terra,quia Dominus locutus est.9 Et dicetur in die illa: " Ecce Deus noster iste,exspectavimus eum, ut salvaret nos;iste Dominus, sustinuimus eum:exsultabimus et laetabimur in salutari eius.10 Quia requiescet manus Domini in monte isto ".Et triturabitur Moab in loco suo,sicuti teruntur paleae in sterquilinio;11 et extendet manus suas in medio eius,sicut extendit natans ad natandum;et humiliabitur superbia eiuscum allisione manuum eius.12 Et firmum munimentum murorum tuorum evertit,deiecit, prostravit in terram usque ad pulverem.
Publicidade
Isaías 25
Veja também
Publicidade