Publicidade

Isaías 46

1 Concidit Bel, incurvavit se Nabo;fuerunt simulacra eorum bestiis et iumentis.Statuae vestrae portantur, onera lassis.2 Se incurvaverunt et conciderunt simul;non potuerunt salvare onuset ipsi in captivitatem ibunt.3 Audite me, domus Iacobet omne residuum domus Israel,qui portamini ab utero,qui gestamini a vulva.4 Usque ad senectam ego ipseet usque ad canos ego portabo;et ego feci et ego feram,ego portabo et salvabo.5 Cui assimilatis me et adaequatiset comparatis me, et erimus similes?6 Qui effundunt aurum de sacculoet argentum statera ponderant,conducunt aurificem, ut faciat deum,et procidunt et adorant.7 Portant illum in umeris gestanteset ponentes in loco suo;et stabit ac de loco suo non movebitur;sed et si quis clamat ad eum, non respondet;de tribulatione eius non salvabit eum.8 Mementote istud et confundamini;redite, praevaricatores, ad cor.9 Recordamini prioris saeculi,quoniam ego sum Deus,et non est ultra Deus,nec est similis mei.10 Annuntians ab exordio novissimumet ab initio, quae necdum facta sunt,dicens: " Consilium meum stabit,et omnem voluntatem meam faciam ".11 Vocans ab oriente avem rapacemet de terra longinqua virum consilii mei;et locutus sum et adducam illud,decrevi et faciam illud.12 Audite me, duri corde,qui longe estis a iustitia.13 Prope feci iustitiam meam, non elongabitur;et salus mea non morabitur:et dabo in Sion salutemet Israeli gloriam meam.

Veja também

Publicidade