Salmos 83

1 Canticum. PSALMUS. Asaph.

2 Deus, ne quiescas, ne taceasneque compescaris, Deus,

3 quoniam ecce inimici tui fremuerunt,et, qui oderunt te, extulerunt caput.

4 Adversus populum tuum malignaverunt consiliumet cogitaverunt adversus eos, quos abscondisti tibi.

5 Dixerunt: " Venite, et disperdamus eos de gente,et non memoretur nomen Israel ultra! ".

6 Quoniam cogitaverunt unanimiter,adversum te testamentum statuerunt:

7 tabernacula Idumaeorum et Ismaelitae,Moab et Agareni,

8 Gebal et Ammon et Amalec,Philistaea cum habitantibus Tyrum.

9 Etenim Assur sociabatur cum illis;facti sunt in adiutorium filiis Lot.

10 Fac illis sicut Madian et Sisarae,sicut Iabin in torrente Cison.

11 Disperierunt in Endor,facti sunt ut stercus super terram.

12 Pone duces eorum sicut Oreb et Zebet Zebee et Salmana, omnes principes eorum,

13 qui dixerunt: Hereditate possideamus pascua Dei! ".

14 Deus meus, pone illos ut rotamet sicut stipulam ante ventum.

15 Sicut ignis, qui comburit silvam,et sicut flamma devorans montes,

16 ita persequeris illos in tempestate tuaet in procella tua turbabis eos.

17 Imple facies eorum ignominia,et quaerent nomen tuum, Domine.

18 Erubescant et conturbentur in saeculum saeculiet confundantur et pereant;

19 et cognoscant quia nomen tibi Dominus:tu solus Altissimus super omnem terram.