Publicidade

Salmos 21

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David. 2 [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?longe a salute mea verba delictorum meorum.3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;et nocte, et non ad insipientiam mihi.4 Tu autem in sancto habitas, laus Isral.5 In te speraverunt patres nostri ;speraverunt, et liberasti eos.6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;in te speraverunt, et non sunt confusi.7 Ego autem sum vermis, et non homo ;opprobrium hominum, et abjectio plebis.8 Omnes videntes me deriserunt me ;locuti sunt labiis, et moverunt caput.9 Speravit in Domino, eripiat eum :salvum faciat eum, quoniam vult eum.10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris me.11 In te projectus sum ex utero ;de ventre matris me Deus meus es tu :12 ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.13 Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.14 Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.15 Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.16 Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;18 dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.19 Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.21 Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.22 Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesi laudabo te.24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum. 25 Timeat eum omne semen Isral,quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,nec avertit faciem suam a me :et cum clamarem ad eum, exaudivit me.26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;vota mea reddam in conspectu timentium eum.27 Edent pauperes, et saturabuntur,et laudabunt Dominum qui requirunt eum :vivent corda eorum in sculum sculi.28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terr ;et adorabunt in conspectu ejus univers famili gentium :29 quoniam Domini est regnum,et ipse dominabitur gentium.30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terr ;in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.31 Et anima mea illi vivet ;et semen meum serviet ipsi.32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;et annuntiabunt cli justitiam ejuspopulo qui nascetur, quem fecit Dominus.]

Veja também

Publicidade