1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. 2 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ;tota die impugnans, tribulavit me.3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,quoniam multi bellantes adversum me.4 Ab altitudine diei timebo :ego vero in te sperabo.5 In Deo laudabo sermones meos ;in Deo speravi :non timebo quid faciat mihi caro.6 Tota die verba mea execrabantur ;adversum me omnes cogitationes eorum in malum.7 Inhabitabunt, et abscondent ;ipsi calcaneum meum observabunt.Sicut sustinuerunt animam meam,8 pro nihilo salvos facies illos ;in ira populos confringes.9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi ;posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,sicut et in promissione tua :10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.In quacumque die invocavero te,ecce cognovi quoniam Deus meus es.11 In Deo laudabo verbum ;in Domino laudabo sermonem.In Deo speravi :non timebo quid faciat mihi homo.12 In me sunt, Deus, vota tua,qu reddam, laudationes tibi :13 quoniam eripuisti animam meam de morte,et pedes meos de lapsu,ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
Publicidade
Salmos 55
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos