1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2 [Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ?longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ;et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Isral.
5 In te speraverunt patres nostri ;speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ;in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo ;opprobrium hominum, et abjectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me ;locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum :salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,spes mea ab uberibus matris me.
11 In te projectus sum ex utero ;de ventre matris me Deus meus es tu :
12 ne discesseris a me,quoniam tribulatio proxima est,quoniam non est qui adjuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi ;tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,et dispersa sunt omnia ossa mea :factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,et lingua mea adhsit faucibus meis :et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi ;concilium malignantium obsedit me.Foderunt manus meas et pedes meos ;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ;ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam,et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis,et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis ;in medio ecclesi laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum ;universum semen Jacob, glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Isral,quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,nec avertit faciem suam a me :et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna ;vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur,et laudabunt Dominum qui requirunt eum :vivent corda eorum in sculum sculi.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terr ;et adorabunt in conspectu ejus univers famili gentium :
29 quoniam Domini est regnum,et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terr ;in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
31 Et anima mea illi vivet ;et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura ;et annuntiabunt cli justitiam ejuspopulo qui nascetur, quem fecit Dominus.]