1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Isral Deus,his qui recto sunt corde !2 Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :3 quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.4 Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.5 In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.6 Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.9 Posuerunt in clum os suum,et lingua eorum transivit in terra.10 Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sculoobtinuerunt divitias.13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,14 et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.15 Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :17 donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.19 Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.20 Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.21 Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :23 ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.24 Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.25 Quid enim mihi est in clo ?et a te quid volui super terram ?26 Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ternum.27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.28 Mihi autem adhrere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prdicationes tuasin portis fili Sion.]
Publicidade
Salmos 72
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos