Publicidade

Salmos 51

1 In finem. Intellectus David, 2 cum venit Dog Idumus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech. 3 [Quid gloriaris in malitia,qui potens es in iniquitate ?4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ;sicut novacula acuta fecisti dolum.5 Dilexisti malitiam super benignitatem ;iniquitatem magis quam loqui quitatem.6 Dilexisti omnia verba prcipitationis ;lingua dolosa.7 Propterea Deus destruet te in finem ;evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo,et radicem tuam de terra viventium.8 Videbunt justi, et timebunt ;et super eum ridebunt, et dicent :9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ;sed speravit in multitudine divitiarum suarum,et prvaluit in vanitate sua.10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ;speravi in misericordia Dei, in ternum et in sculum sculi.11 Confitebor tibi in sculum, quia fecisti ;et exspectabo nomen tuum,quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]

Veja também

Publicidade