Publicidade

Salmos 74

1 In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph. 2 [Confitebimur tibi, Deus, confitebimur,et invocabimus nomen tuum ;narrabimus mirabilia tua.3 Cum accepero tempus,ego justitias judicabo.4 Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea :ego confirmavi columnas ejus.5 Dixi iniquis : Nolite inique agere :et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :6 nolite extollere in altum cornu vestrum ;nolite loqui adversus Deum iniquitatem.7 Quia neque ab oriente, neque ab occidente,neque a desertis montibus :8 quoniam Deus judex est.Hunc humiliat, et hunc exaltat :9 quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto.Et inclinavit ex hoc in hoc ;verumtamen fx ejus non est exinanita :bibent omnes peccatores terr.10 Ego autem annuntiabo in sculum ;cantabo Deo Jacob :11 et omnia cornua peccatorum confringam,et exaltabuntur cornua justi.]

Veja também

Publicidade