1 Psalmus David, cum esset in deserto Idum. 2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,sic in sancto apparui tibi,ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,labia mea laudabunt te.5 Sic benedicam te in vita mea,et in nomine tuo levabo manus meas.6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,et labiis exsultationis laudabit os meum.7 Si memor fui tui super stratum meum,in matutinis meditabor in te.8 Quia fuisti adjutor meus,et in velamento alarum tuarum exsultabo.9 Adhsit anima mea post te ;me suscepit dextera tua.10 Ipsi vero in vanum qusierunt animam meam :introibunt in inferiora terr ;11 tradentur in manus gladii :partes vulpium erunt.12 Rex vero ltabitur in Deo ;laudabuntur omnes qui jurant in eo :quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Publicidade
Salmos 62
Veja também
Publicidade
Salmos
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Ver todos os capítulos de Salmos