Pular para o conteúdo
Publicidade

Isaias 22

1 Onus vallis Visionis.

Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti

et tu omnis in tecta ?

2 Clamoris plena, urbs frequens,

civitas exsultans ;

interfecti tui, non interfecti gladio,

nec mortui in bello.

3 Cuncti principes tui fugerunt simul

dureque ligati sunt ;

omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ;

procul fugerunt.

4 Propterea dixi : Recedite a me :

amare flebo ;

nolite incumbere ut consolemini me

super vastitate filiæ populi mei ;

5 dies enim interfectionis,

et conculcationis, et fletuum,

Domino Deo exercituum,

in valle Visionis,

scrutans murum,

et magnificus super montem.

6 Et Ælam sumpsit pharetram,

currum hominis equitis,

et parietem nudavit clypeus.

7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum,

et equites ponent sedes suas in porta.

8 Et revelabitur operimentum Judæ,

et videbis in die illa

armamentarium domus saltus.

9 Et scissuras civitatis videbitis,

quia multiplicatæ sunt ;

et congregastis aquas piscinæ inferioris,

10 et domos numerastis,

et destruxistis domos ad muniendum murum.

11 Et lacum fecistis inter duos muros

ad aquam piscinæ veteris ;

et non suspexistis ad eum qui fecerat eam,

et operatorem ejus de longe non vidistis.

12 Et vocabit Dominus Deus exercituum

in die illa

ad fletum, et ad planctum,

ad calvitium, et ad cingulum sacci ;

13 et ecce gaudium et lætitia,

occidere vitulos et jugulare arietes,

comedere carnes, et bibere vinum :

comedamus et bibamus,

cras enim moriemur.

14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum :

Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini,

dicit Dominus Deus exercituum.

15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum :

Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo,

ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum :

16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ?

quia excidisti tibi hic sepulchrum,

excidisti in excelso memoriale diligenter,

in petra tabernaculum tibi.

17 Ecce Dominus asportari te faciet,

sicut asportatur gallus gallinaceus ;

et quasi amictum, sic sublevabit te.

18 Coronas coronabit te tribulatione ;

quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ;

ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ,

ignominia domus domini tui.

19 Et expellam te de statione tua,

et de ministerio tuo deponam te.

20 Et erit in die illa :

vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ,

21 et induam illum tunica tua,

et cingulo tuo confortabo eum,

et potestatem tuam dabo in manu ejus ;

et erit quasi pater habitantibus

et domui Juda.

22 Et dabo clavem domus

super humerum ejus ;

et aperiet, et non erit qui claudat ;

et claudet, et non erit qui aperiat.

23 Et figam illum paxillum in loco fideli,

et erit in solium gloriæ domui patris ejus.

24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ;

vasorum diversa genera,

omne vas parvulum,

a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.

25 In die illa, dicit Dominus exercituum,

auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli,

et frangetur, et cadet,

et peribit quod pependerat in eo,

quia Dominus locutus est.

Pessoa
Tribo de Judá
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Ver página completa
Pessoa
Tribo de Judá
Davi
דָוִֽדdavidΔαυιδDauid
Davi, filho de Jessé, era pastor em Belém quando Samuel o ungiu; venceu Golias, reinou sobre Israel em Jerusalém e escreveu muitos dos salmos (1 Samuel 16:13).
Significado: “Amado”
Ver página completa
Todos os capítulos de Isaias 66
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.