Pular para o conteúdo
Publicidade

Isaias 25

1 Domine, Deus meus es tu ;

exaltabo te, et confitebor nomini tuo :

quoniam fecisti mirabilia,

cogitationes antiquas fideles. Amen.

2 Quia posuisti civitatem in tumulum,

urbem fortem in ruinam, domum alienorum :

ut non sit civitas,

et in sempiternum non ædificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis ;

civitas gentium robustarum timebit te :

4 quia factus es fortitudo pauperi,

fortitudo egeno in tribulatione sua,

spes a turbine,

umbraculum ab æstu ;

spiritus enim robustorum

quasi turbo impellens parietem.

5 Sicut æstus in siti,

tumultum alienorum humiliabis ;

et quasi calore sub nube torrente,

propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituum

omnibus populis in monte hoc

convivium pinguium,

convivium vindemiæ,

pinguium medullatorum,

vindemiæ defæcatæ.

7 Et præcipitabit in monte isto

faciem vinculi colligati super omnes populos,

et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Præcipitabit mortem in sempiternum ;

et auferet Dominus Deus

lacrimam ab omni facie,

et opprobrium populi sui auferet

de universa terra :

quia Dominus locutus est.

9 Et dicet in die illa :

Ecce Deus noster iste ;

exspectavimus eum, et salvabit nos ;

iste Dominus, sustinuimus eum :

exsultabimus, et lætabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Domini

in monte isto ;

et triturabitur sub eo,

sicuti teruntur paleæ in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eo

sicut extendit natans ad natandum ;

et humiliabit gloriam ejus

cum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorum

concident, et humiliabuntur,

et detrahentur in terram usque ad pulverem.

Lugar Bíblico
Região / Território
Moabe
Hoje: Altiplano da Jordânia Central
מוֹאָבmoav
31,18° N, 35,70° L
Citado em 162 versículos
Ver página completa
Todos os capítulos de Isaias 66
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.