Pular para o conteúdo
Publicidade

Isaias 28

1 Væ coronæ superbiæ, ebriis Ephraim,

et flori decidenti, gloriæ exsultationis ejus,

qui erant in vertice vallis pinguissimæ,

errantes a vino.

2 Ecce validus et fortis Dominus

sicut impetus grandinis ; turbo confringens,

sicut impetus aquarum multarum inundantium

et emissarum super terram spatiosam.

3 Pedibus conculcabitur

corona superbiæ ebriorum Ephraim.

4 Et erit flos decidens gloriæ exsultationis ejus,

qui est super verticem vallis pinguium,

quasi temporaneum ante maturitatem autumni,

quod, cum aspexerit videns,

statim ut manu tenuerit, devorabit illud.

5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ,

et sertum exsultationis residuo populi sui ;

6 et spiritus judicii sedenti super judicium,

et fortitudo revertentibus de bello ad portam.

7 Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt ;

sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate ;

absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate,

nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.

8 Omnes enim mensæ repletæ sunt vomitu sordiumque,

ita ut non esset ultra locus.

9 Quem docebit scientiam ?

et quem intelligere faciet auditum ?

Ablactatos a lacte,

avulsos ab uberibus.

10 Quia manda, remanda ; manda, remanda ;

exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;

modicum ibi, modicum ibi.

11 In loquela enim labii,

et lingua altera

loquetur ad populum istum.

12 Cui dixit : Hæc est requies mea,

reficite lassum ;

et hoc est meum refrigerium :

et noluerunt audire.

13 Et erit eis verbum Domini :

Manda, remanda ; manda, remanda ;

exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ;

modicum ibi, modicum ibi ;

ut vadant, et cadant retrorsum,

et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.

14 Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores,

qui dominamini super populum meum, qui est in .

15 Dixistis enim : Percussimus fœdus cum morte,

et cum inferno fecimus pactum :

flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos

quia posuimus mendacium spem nostram,

et mendacio protecti sumus.

16 Idcirco hæc dicit Dominus Deus :

Ecce ego mittam in fundamentis lapidem,

lapidem probatum,

angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ;

qui crediderit, non festinet.

17 Et ponam in pondere judicium,

et justitiam in mensura ;

et subvertet grando spem mendacii,

et protectionem aquæ inundabunt.

18 Et delebitur fœdus vestrum cum morte,

et pactum vestrum cum inferno non stabit :

flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.

19 Quandocumque pertransierit, tollet vos,

quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ;

et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.

20 Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ;

et pallium breve utrumque operire non potest.

21 Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ;

sicut in valle quæ est in Gabaon irascetur,

ut faciat opus suum, alienum opus ejus :

ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.

22 Et nunc nolite illudere,

ne forte constringantur vincula vestra ;

consummationem enim et abbreviationem audivi

a Domino Deo exercituum, super universam terram.

23 Auribus percipite, et audite vocem meam :

attendite, et audite eloquium meum.

24 Numquid tota die arabit arans ut serat ?

proscindet et sarriet humum suam ?

25 Nonne cum adæquaverit faciem ejus,

seret gith et cyminum sparget ?

et ponet triticum per ordinem, et hordeum,

et milium, et viciam in finibus suis ?

26 Et erudiet illum in judicio ;

Deus suus docebit illum.

27 Non enim in serris triturabitur gith,

nec rota plaustri super cyminum circuibit ;

sed in virga excutietur gith,

et cyminum in baculo.

28 Panis autem comminuetur ;

verum non in perpetuum triturans triturabit illum,

neque vexabit eum rota plaustri,

neque ungulis suis comminuet eum.

29 Et hoc a Domino Deo exercituum exivit,

ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.

Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Jerusalém
Hoje: Jerusalém, Israel
יְרוּשָׁלִַ֫םyerushalaimἹερουσαλήμHierousalēm
31,78° N, 35,23° L
Citado em 955 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Sião
Hoje: Jerusalém, Israel
צִיּוֹןtsiyyonΣιώνSiōn
31,78° N, 35,23° L
Citado em 148 versículosTb.: Jerusalém
Ver página completa
Todos os capítulos de Isaias 66
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.