Pular para o conteúdo
Publicidade

Isaias 34

1 Accedite, gentes, et audite ;

et populi, attendite :

audiat terra, et plenitudo ejus ;

orbis, et omne germen ejus.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,

et furor super universam militiam eorum :

interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum projicientur,

et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ;

tabescent montes a sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia cælorum,

et complicabuntur sicut liber cæli :

et omnis militia eorum defluet,

sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ;

ecce super Idumæam descendet,

et super populum interfectionis meæ, ad judicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine,

incrassatus est adipe,

de sanguine agnorum et hircorum,

de sanguine medullatorum arietum :

victima enim Domini in ,

et interfectio magna in terra .

7 Et descendent unicornes cum eis,

et tauri cum potentibus ;

inebriabitur terra eorum sanguine,

et humus eorum adipe pinguium.

8 Quia dies ultionis Domini,

annus retributionum judicii .

9 Et convertentur torrentes ejus in picem,

et humus ejus in sulphur ;

et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur,

in sempiternum ascendet fumus ejus,

a generatione in generationem desolabitur,

in sæcula sæculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;

ibis et corvus habitabunt in ea :

et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,

et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,

et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ,

et paliurus in munitionibus ejus ;

et erit cubile draconum,

et pascua struthionum.

14 Et occurrent dæmonia onocentauris,

et pilosus clamabit alter ad alterum ;

ibi cubavit lamia,

et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,

et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;

illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite :

Unum ex eis non defuit,

alter alterum non quæsivit ;

quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,

et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem,

et manus ejus divisit eam illis in mensuram :

usque in æternum possidebunt eam ;

in generationem et generationem habitabunt in ea.

Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Bozra
Hoje: Buseira
בׇּצְרָהbotsrah
30,75° N, 35,60° L
Citado em 8 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Região / Território
Edom
Hoje: Sul da Jordânia (Seir / Petra)
אֱדוֹםedom
30,75° N, 35,60° L
Citado em 111 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Sião
Hoje: Jerusalém, Israel
צִיּוֹןtsiyyonΣιώνSiōn
31,78° N, 35,23° L
Citado em 148 versículosTb.: Jerusalém
Ver página completa
Todos os capítulos de Isaias 66
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42
  43. 43
  44. 44
  45. 45
  46. 46
  47. 47
  48. 48
  49. 49
  50. 50
  51. 51
  52. 52
  53. 53
  54. 54
  55. 55
  56. 56
  57. 57
  58. 58
  59. 59
  60. 60
  61. 61
  62. 62
  63. 63
  64. 64
  65. 65
  66. 66

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.